De Stoicismo Hodierno
by: L. Silvanius Florus
Non soleo dicere me Stoicum esse. Fortitudo Stoici mihi videtur res nimis alta esse ut attingere possim. Tamen philosophus sum, atque notio mea Philosophiae partim a Stoicis tracta est. Reapse a adulescentia multa Stoica in vita mea valent.

Domum Stoicam amo quia credit in tres res: Rationalitatem, Universalitatem atque Naturalitatem.

Rationalismus hodie multum valet neque inter philosophis academicis neque inter hominibus "normalibus". In duobus saeculis proximis romanticistae dixerunt affectum magis momenti esse Rationi, psychoanalystae dixerunt Rationem nihil esse nisi mechanismum ad res subconscias rationalizandas, communistae dixerunt identitatem classisomnies cognitationes determinare, behavioristae dixerunt conscientiam epiphenominon parvi momenti esse.

Tamen si genus humanum hodie scit plus quam antea - si physica nostra microcosmica et macrocosmica est profundior, techologia nostra potentior, scientia nostra de natura mentis humanae atque originibus vitae amplior - hoc est pro Ratione humana - pro mathesi et methodo scientifica, illi fructus Rationis.

Ratio humana est logicam adhibere ad problemata vitae solvenda. Tamen est etiam res altissimae moralitatis: verum discernere non secundum voluntatem, non secundum timorem, non secundum potentes sociales, sed modo secundum pondus omnius testimonii coram intellectu integro. Hoc sinceritas est, et origo omnium sapientiae.

Homo Rationalis potest facilius et vitam beatam agere. Saepe enim velimus pecuniam habere sine labore, valitudinem habere sine moderatione, independentiam habere cum coniuge, libertatem habere sine fortitudine. Ratio nos docet quid fieri possit ac quid sibi contrarium sit. Si nolimus quod impossibile est, possimus secundum naturam humanam desideria vere humana attingere. Ratione possimus discernere quid in vita humana magni momenti sit, atque quid summum bonum.

Insuper possimus Ratione scire obiective quae sint officia nostra aliis ut sic iustitiam attingamus. Nonne est Ratio vere res divina invita humana? Nonne est pars nostra structurae rerum naturae intelligibilis? Revera non habemus alterum instrumentum quod nobis non aspectum tantum, non quod gratum sit, sed Realitatem monstrat usque ad gradum hominibus possibilem.

Amo autem et universalismum Stoicismi. Scripsit Seneca: "Non sum uni angulo natus, patria mea totus hic mundus est." Mundanus, id est cosmopolita, idealis est Stoicorum. Tribalismus, Provincialismus, Nationalismus - hi Stoico exempla animi constricti sunt. Civitas deum humanumque cuncta - Cosmopolis - est patria Stoici. Nihil minus satis est.

Homo Stoicismo est animal non modo Rationale set etiam sociale. Rete autem societatis civilisatio humana universa est, non aliqua pars parvior. Estne lectio nobis gravior in mundo hodierno mundanizanti? Accidentes nativitatis gentisque non iam possunt fides nostram determinare. Officium nostrum praecipuum nihil aliud est quam salusgeneris humani.

Naturalismus Stoicus significat "vivere secundum naturam" - id est vivere secundum naturam humanum, quae pars indivisibilis est systematis mundi, quod significat secundum Ratione vivere. Sed naturalismus Stoicus significat et hoc credendum: Natura est omnis atque omnis divinitas in Natura inhaeret. Natura est quidem Deus - Deus Naturam ex nihilo non fecit, sed Realitas una et naturalis et divina est, erat et semper erit.

Deitas Stoicis Ignis Divinus est, quod est et Logos - Ratio Universalis atque potentia creans illius Rationis.

Benevolentia, Sapientia et Fortitudo sunt virtutes Stoicae eximiae mea sentientia. Ex his veniunt constantia, aequinimitas, magnanimitas, aequitas, comitas, moderatio et multae ceterae. Disciplina Stoica quae haec praestat parat homines altissimi dignitatis et morium egregiorum.

Stoicismus non est doctrina perfecta: mysticismo aliarum traditionum caret, amor naturae et eius pulchritudinis non est satis, neque est theoria bonorum naturalium satis bene et congruenter elaborata. Tamen Stoicismus est inter philosophias mundi quae prope omnia antea creata in cultu civili intellectuali accipiunt et unificant. Aliae sunt Aristotelismus in Graecia, Neoconfuciismus in Sina, Vedanta in India, Thomismus in Europa mediaevali, et quae fecerunt Maimonides inter Iudaeos, Averroes inter Muslimos et Nagarjuna inter Buddhistis. In Stoicismo invenimus prope omnia gravia utiliaque in philosophia classica.

Nondum habemus talem philosophiam in mundo moderno. Est naturale ergo, pro improbabilitatibus dogmaticis in Thomismo, redire ad Stoicismum ut inspirationem et auxilium ibi in traditione nostra Occidentali et Europaea hauriamus. Seneca, Epictetus et Marcus Aurelius semper nobis multa preciosa praebent, neque vetustas libros eorum obsoletos fecit.
PAGINA PRIMERA | FORVM | COLLEGIA | CHARLA | SOCIOS | REGVLAE | CONTACTENOS
© 2001-2024 Societas Via Romana