Latin Vulgate Bible Readers Group

Forum and collegium dedicated to the teaching, writing, speaking and interpretation of Latin, ancient Greek and other languages of related cultures.

Moderator: Aldus Marius

Latin Vulgate Bible Readers Group

Postby ernestus on Tue Aug 15, 2006 8:17 pm

Conor formare gregem ad Sacram Bibliam Vulgatam legendam. Habesne ullum studium erga hanc rem Facturus sum quandam 'skypecast' pro fine legendi e Sacra Biblia Vulgata. Illae selectiones venient a die Dominica secunda, utens calendario MCMLXII. Perlegemus sine auxilio anglicarum translationum, et etiam identificabimus grammaticam Sancti Hieronymi.

Lectio gregalis aperitur pro omnibus, et ille moderator erit ipse, Ernestus. Novicii tironesque, qui non habuerint formalem institutionem in Latina, debent confirmari in mentibus eorum. Tu poteris participare in modo activo aut passivo, et non erunt ullae impensae pro participatione. Primus finis huius gregis legere Latine est, et non pro disputationibus rerum theologicarum.


Conventus secundus erit die XVI, mensis Augusti, anno Domini MMVI ab hora septima ad octavam post meridiem, EST.

Necesse est ut habeas illud programma cuius nomen est 'Skype'. Skype exprome a situ interretiali
http://www.skype.com . Si habes quaestiones, adnotatiunculas, consiliave, aut si vis participare, mitte electronicas litteras mihi ad:

Image

Exoptate eris!






p.s. Grex noster habet blogum cum instructionibus iungendi:

http://www.ernestschaffer.com/vulgate/?page_id=10

#####


I would like to form a Latin Vulgate Bible Readers Group. Anyone interested in this? I will be creating a skypecast for the purpose of reading directly from the Latin Vulgate bible. The readings will be from the following Sundays mass using the 1962 calendar. We will go through the readings without the aide of english translations, and also be identifying the Latin grammar of St. Jerome.

The reading group is open to all, and will be moderated by me, Ernestus. Beginner level Latin students and those with no prior formal Latin education should not be discouraged. You may participate actively or passively, and there is no charge for attending. The focus of the group is reading the Latin, and not for theological debates.

The next meeting will be Wednesday, August 16, 2006 a.D from 7:00 p.m - 8:00 p.m EST.

You will need to have the Skype software to join. Skype is free to download at http://www.skype.com . If you wish to participate, have any questions, comments, or suggestions please email me:

Image


I look forward to seeing you there!

p.s. The group blog with instructions for joining is http://www.ernestschaffer.com/vulgate/?page_id=10
Benedicamus Domino
User avatar
ernestus
Socius
Socius
 
Posts: 6
Joined: Tue Aug 15, 2006 7:56 pm

Postby ernestus on Tue Aug 15, 2006 8:19 pm

Conventus Secundus - August 16, 2006 a.D - 7:00 p.m. EST

https://skypecasts.skype.com/skypecasts ... talk=26685

Readings for the Eleventh Sunday After Pentecost

1 Corinthians 15: 1-10


1 Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, 2 per quod et salvamini : qua ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis. 3 Tradidi enim vobis in primis quod et accepi : quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas : 4 et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas : 5 et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim : 6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul : ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt : 7 deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus : 8 novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi. 9 Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei. 10 Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi : non ego autem, sed gratia Dei mecum :

Mark 7: 31-37

31 Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos. 32 Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum. 33 Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus : et exspuens, tetigit linguam ejus : 34 et suscipiens in cælum, ingemuit, et ait illi : Ephphetha, quod est, Adaperire. 35 Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte. 36 Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant : 37 et eo amplius admirabantur, dicentes : Bene omnia fecit : et surdos fecit audire, et mutos loqui.
Benedicamus Domino
User avatar
ernestus
Socius
Socius
 
Posts: 6
Joined: Tue Aug 15, 2006 7:56 pm

Conventus Secundus

Postby ernestus on Wed Aug 23, 2006 6:33 pm

Conventus Secundus - August 23, 2006 a.D - 7:00 pm EST

https://skypecasts.skype.com/skypecasts ... talk=28794

Readings for the Twelfth Sunday After Pentecost



II Corinthians 3: 4-9


4 Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum : 5 non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis : sed sufficientia nostra ex Deo est : 6 qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti : non littera, sed Spiritu : littera enim occidit, Spiritus autem vivificat. 7 Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur : 8 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria ? 9 Nam si ministratio damnationis gloria est : multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria.

Luke 10: 23-37

23 Et conversus ad discipulos suos, dixit : Beati oculi qui vident quæ vos videtis. 24 Dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt.

25 Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens : Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo ? 26 At ille dixit ad eum : In lege quid scriptum est ? quomodo legis ? 27 Ille respondens dixit : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua : et proximum tuum sicut teipsum. 28 Dixitque illi : Recte respondisti : hoc fac, et vives.

29 Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum : Et quis est meus proximus ? 30 Suscipiens autem Jesus, dixit : Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum : et plagis impositis abierunt semivivo relicto. 31 Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via : et viso illo præterivit. 32 Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit. 33 Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum : et videns eum, misericordia motus est. 34 Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum : et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit. 35 Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait : Curam illius habe : et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi. 36 Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones ? 37 At ille dixit : Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus : Vade, et tu fac similiter.
Benedicamus Domino
User avatar
ernestus
Socius
Socius
 
Posts: 6
Joined: Tue Aug 15, 2006 7:56 pm

Re: Latin Vulgate Bible Readers Group

Postby ernestus on Wed Aug 30, 2006 6:02 am

Conventus Secundus - August 30, 1:00 p.m AND ALSO 7:00 p.m EST

Link to skypecast meeting at 1:00 p.m EST


https://skypecasts.skype.com/skypecasts ... talk=29583

Link to skypecast meeting at 7:00 p.m EST

https://skypecasts.skype.com/skypecasts ... talk=29584

Link to the readings: http://tinyurl.com/nyatc

Readings for the Thirteenth Sunday After Pentecost

Galatians 3: 16-22


16 Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit : Et seminibus, quasi in multis : sed quasi in uno : Et semini tuo, qui est Christus. 17 Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo : quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. 18 Nam si ex lege hæreditas, jam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus.

19 Quid igitur lex ? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris. 20 Mediator autem unius non est : Deus autem unus est. 21 Lex ergo adversus promissa Dei ? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia. 22 Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus.

Luke 17: 11-19

11 Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam. 12 Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe : 13 et levaverunt vocem, dicentes : Jesu præceptor, miserere nostri. 14 Quos ut vidit, dixit : Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt. 15 Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum, 16 et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens : et hic erat Samaritanus. 17 Respondens autem Jesus, dixit : Nonne decem mundati sunt ? et novem ubi sunt ? 18 Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena. 19 Et ait illi : Surge, vade : quia fides tua te salvum fecit.
Benedicamus Domino
User avatar
ernestus
Socius
Socius
 
Posts: 6
Joined: Tue Aug 15, 2006 7:56 pm

Re: Latin Vulgate Bible Readers Group

Postby ernestus on Tue Sep 05, 2006 3:19 pm

Conventus Secundus - September 6, 1:00 AND 7:00 p.m. EST


Fourteenth Sunday After Pentecost


1:00 p.m Skypecast link:


https://skypecasts.skype.com/skypecasts ... talk=32141




7:00 p.m Skypecast link:


https://skypecasts.skype.com/skypecasts ... talk=32140



Link to the readings:

http://tinyurl.com/zdpjg
Benedicamus Domino
User avatar
ernestus
Socius
Socius
 
Posts: 6
Joined: Tue Aug 15, 2006 7:56 pm

Re: Latin Vulgate Bible Readers Group

Postby ernestus on Tue Sep 12, 2006 5:12 am

Conventus Secundus - September 13, 2006 a.D 1:00 & 7:00 p.m EST


Link to 1:00 p.m EST Skypecast

https://skypecasts.skype.com/skypecasts ... talk=33949


Link to 7:00 p.m EST Skypecast

https://skypecasts.skype.com/skypecasts ... talk=33951

Link to the readings for the Fifteenth Sunday After Pentecost

http://tinyurl.com/h2leh
Benedicamus Domino
User avatar
ernestus
Socius
Socius
 
Posts: 6
Joined: Tue Aug 15, 2006 7:56 pm


Return to Collegium Linguarum

Who is online

Users browsing this forum: Yahoo [Bot] and 1 guest

cron