Roman criticism of imperialism

History, archaeology, historiography, peoples, and personalities of ancient Rome and the Mediterranean.

Moderator: Aldus Marius

Roman criticism of imperialism

Postby Quintus Pomponius Atticus on Sat Nov 06, 2004 1:12 pm

Salvete omnes,

I just read an interesting piece of text from Florus' Epitomè (a summary of Livy, including the parts of the original text lost to us) which could be read as a condemnation of Roman imperialism. Here's the fragment :

Haec est illa tertia aetas populi Romani transmarina, qua Italia progredi ausus orbe toto arma circumtulit. Cuius aetatis superiores centum anni sancti, pii et, ut diximus, aurei, sine flagitio, sine scelere, dum sincera adhuc et innoxia pastoriae illius sectae integritas, dumque Poenorum hostium inminens metus disciplinas veteres continebat. Postremi centum, quos a Carthaginis, Corinthi Numantiaque excidiis et Attali regis Asiatica hereditate deduximus in Caesarem et Pompeium secutumque hos, de quo dicemus, Augustum, ut claritate rerum bellicarum magnifici, ita domesticis cladibus miseri et erubescendi. Quippe sicut Galliam, Thraciam, Ciliciam, Cappadociam, uberrimas validissimaque provincias, Armenios etiam et Britannos, ut non in usum, ita ad imperii speciem magna nomina adquisisse pulchrum ac decorum: ita eodem tempore dimicasse domi cum civibus, sociis, mancipiis, gladiatoribus totoque inter se senatu turpe atque miserandum. Ac nescio an satius fuerit populo Romano Sicilia et Africa contento fuisse, aut his etiam ipsis carere dominanti in Italia sua, quam eo magnitudinis crescere, ut virtutibus suis conficerentur. Quae enim res alia civiles furores peperit quam nimiae felicitates? Syria prima nos victa corrupit, mox Asiatica Pergameni regis hereditas. Illae opes atque divitiae adfixere saeculi mores, mersamque vitiis suis quasi sentina rem publicam pessum dedere. Unde enim populus Romanus a tribunis agros et cibaria flagitaret, nisi per famem quam luxus fecerat? Hinc ergo Gracchana prima et secunda et illa tertia Apuleiana seditio. Unde iudiciariis legibus divolsus a senatu eques, nisi ex avaritia, ut vectigalia rei publicae atque ipsa iudicia in quaestu haberentur? Hinc Drusus et promissa civitas Latio et per hoc arma sociorum. Quid autem? Bella servilia unde nobis, nisi ex abundantia familiarum? Unde gladiatori adversus dominos suos exercitus, nisi ad conciliandum plebis favorem effusa largitio, dum spectaculis indulget, supplicia quondam hostium artem facit? Iam ut speciosiora vitia tangamus, nonne ambitus honorum ab isdem divitiis concitatus? Atqui inde Mariana, inde Sullana tempestas. Aut magnificus apparatus convivorum et sumptuosa largitio non ab opulentia paritura mox egestatem? Haec Catilinam patriae suae inpegit. Denique illa ipsa principatus et dominanti cupido unde nisi ex nimiis opibus venit? Atquin haec Caesarem atque Pompeium furialibus in exitium rei publicae facibus armavit. Hoc igitur omnis domesticos motus separatos ab externis iustisque bellis ordine persequemur.

I cannot recall having ever read such direct criticism of Roman imperial politics in any Latin text (not that I've read so many Latin texts :roll:). If other sodales know similar examples, do share them with us.

Vale,

Atticus
Quintus Pomponius Atticus
Praetor

"Ars longa, vita brevis" - Hippocrates
Quintus Pomponius Atticus
Senator
Senator
 
Posts: 500
Joined: Wed Aug 28, 2002 6:03 pm
Location: Belgica

Postby Gnaeus Dionysius Draco on Sat Nov 06, 2004 1:49 pm

Salve Attice,

Would it be possible to provide us with a translation? I might attempt to translate it myself, but then I'd be occupied most of the day :roll:

Vale bene,
Draco
Gn. Dionysius Draco Invictus
User avatar
Gnaeus Dionysius Draco
Curialis
Curialis
 
Posts: 1618
Joined: Fri Aug 30, 2002 8:04 pm
Location: Belgica

Postby Quintus Pomponius Atticus on Sat Nov 06, 2004 6:02 pm

Salvete Draco et alii,

I scanned the translation and sent it to you by e-mail (for some reason uploading files to my webspace doesn't work). If anyone else wants the translation, PM me your e-mail address and I'll send you a copy.

Valete,

Atticus
Quintus Pomponius Atticus
Praetor

"Ars longa, vita brevis" - Hippocrates
Quintus Pomponius Atticus
Senator
Senator
 
Posts: 500
Joined: Wed Aug 28, 2002 6:03 pm
Location: Belgica


Return to Collegium Historicum

Who is online

Users browsing this forum: No registered users and 3 guests

cron